De principe et mago
Haec fabula ab hominibus (imprimis Americanis) nullius pretii vel momenti vel pudoris saepe hodie decantatur; quam vero nusquam Latine legi, ob quam causam non absurdum visum est eam vertere et hic...
View ArticleDuabus de lectionibus Lipsianis
Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus: Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, "Hanc ita spumantem," inquam, "Latio et Latiae." Eduxi, et Victori tradens, "Vivamus," inquam,...
View ArticleDe vocibus quae sunt "humanitas" et "humanitus"
Saepe et honeste quaeritur tam de natura quam de finitione humanitatis: cui sic roganti habet quod respondeat Aulus Gellius:Noctium Atticarum 13.17Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt,...
View ArticleUbi sit ius
Nonnumquam per rete universale, fontem mendaciolorum non semper illepidorum, invenimus Ciceroni false ascriptum hoc elogium:Ubi societas, ibi ius est.Quod si cupimus Ciceronem dixisse, fortasse his...
View ArticleDe Hafiz Khan damnato
Hafiz Khan, senex Floridensis et Imam sive pastor Mahometanorum qui parvulam meschitam Miamiae moderabatur, damnatus est subsidii hostibus praebendi.Accusatores enim monstrabant eum quinquaginta milia...
View ArticleDe gallinipperis sive maringonibus
Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in Florida ut fertur natum est, et hodie "Gallinipper" vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et...
View ArticleDe filibustero sive perpetua oratione
Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis "filibuster" vulgo sive "oratio piratica"1 vocitatur.Secundum leges...
View ArticleArticle 0
Nullo modo intellegere possumus quomodo factum sit ut Hungaria, quae anno bismillesimo undecimo in certamine Eurovisifico animos extollerit carmine quod inscribitur "Quid de Somniis Meis" canendo:et...
View ArticleQua esca Europaei facillime captentur
Ultimo anno saeculi decimi quinti Vincentius Pinzonus (paulo ante Petrus Alvarus de Cabral) in terram Brasiliam incidit, ubi, ut moris in novo orbe terrarum erat Europaeis, negotia agere commercioque...
View ArticleDe monstro, quod simivulpa olim vocitabatur
Apud eundem auctorem qui Vincentii Pinzoni (sive Pinsoni) navigationem conscripsit, invenimus, ut fere necesse est omnibus in huius generis fabulis, monstrum:Conspexere etiamum* ibi animal quadrupes,...
View ArticleDe ignoto monstro Floridensi oculis scintillantibus praedito
Galli illi qui sexto decimo in Florida non statim trucidati sunt sed satis diu inter caenosas paludes et praeacutas foliorum serras supervivebant ut miserias suas litteris mandarent aliud animal...
View ArticleDe Exoletis et Senibus Anibusque Britannis
Iam Dani videntur praemium tulisse in huius anni certamine Eurovisifico, sed non displicet alias gentes paululo considerare. Britanni certe hoc anno, sicut fere semper annis praeteritis, superabuntur:...
View ArticleDe foedere Romano, anno 1957º icto
Brevem fabulam de primo foedere Europaeo, quam ab europa.eu sumpsi:Deinde necesse erat nobismet ipsis documenta ultima componere. Quod ut absolveremus, studiorum universitas Romana discipulos quosdam...
View ArticleEpitaphium Iohannis Pontii Legionensis
Apud Cardenam legitur epitaphium Iohannis Pontii Legionensis, qui fontem perpetuae iuventutis quaerens et Floridam terram primus invenit et, toxicatis aboriginum sagittis vulneratus, insuperabilem...
View ArticlePetrus Martyrus de Floridensibus
Inter historias de novo orbe terrarum scriptas novam rem inveni mihi inauditam:Ad aliam dehinc tendunt e vicinis insulis, quae sunt ibi frequentiores, quam in nostro Ionio Symplegades, quarum congeriem...
View ArticleDe Indis sale carentibus
Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate...
View ArticleDe remedio dolorum efficacissimo
Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli...
View ArticleQuid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam
Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius...
View ArticleDe ligonibus, ut Erasmus vocavit mortaria
Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium, τὴν σκάφην σκάφην λέγεινe Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum...
View ArticleAnnotatio aeronautica
Apud Leonem Allatium haec reperiuntur:Antiqui enim, ex Dionysio Areopagita de Ecclesiast. Hierarch. cap. iv, unguentum Christum nuncupabant,πηγαῖον ὄντα τοῦ θείων εὐώδων ἀντιλήψεων ὄλβον, ἀναλογίαις...
View Article