Quantcast
Channel: Verba et Facta
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De Indis sale carentibus

$
0
0

Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt.

De Tascaltecal civitate

Nullo enim umquam tempore dicta provincia alicui inserviverat, nec alium externum habuerat aut habebat in Dominum. Sed ab hominum memoria semper liberi vixerant, et semper se defenderant ab illo potenti Domino Muteezuma et illius patre et avo; et quamvis illa provintia tota esset illi subiecta, eosdem tamen subiectos nunquam facere potuerant, quamvis undique circumdarentur, et nullum a patria exitum obtinerent.

Et nullum salis usum habebant, quia in sua provincia non conficiebatur, nec <Mexicani> permittebant extra provinciam eos emptum proficisci; nec utebantur vestibus bombycinis, eo namque loci non nascitur ob intensa frigora; et aliis plurimis rebus ad usum humanum necessariis carebant, quia undique claudebantur. Quae omnia placide et ex animo patiebantur, ne alicui subiicerentur.

Et idem mecum agere omnibus viribus fuerant experti, et aperte videbant quod omnia quae experti erant nec illorum vires eisdem prodesse potuerant. Et malebant Vestrae Maiestati subiici quam crudeliter trucidari, et domos suas destrui vastarique, et coniuges liberosque abduci.

Crudelissimos principes Temixtitanenses, qui usum salis Tascaltecalensibus denegaverint! Quam infelicem vitam, quae inter frigora sine sale degenda fuerit! Sed quam viriles animos, qui maluerint libertatem mordaciter sibi retinere defendereque quam fructum capere salis, quamvis ad usum humanum necessarii!

De Churultecal civitate

Et ex omnibus Provinciis, quas hactenus his regionibus videram, haec aptior est ad Hispanorum habitationem, quia in ea habentur pascua et aquae habiles ad alendas pecudes; quae alia loca, quae hactenus peragravimus, non habent, quoniam ceteris in provinciis tanta est hominum copia ut nulla sit Provinciarum portio, etiam minima, quae cultura vacet, et tamen multis in locis panis defectum patiuntur. Sunt etiam pauperes multi, et mendicant ad domos et templa, quemadmodum fieri solet in Hispaniis et alibi.

Suspicor id nomen "Hispaniis" pluraliter scriptum ad insulas Novae Hispaniae sive Caribbicas spectare: nam fieri non potuisse videtur ut in Hispania, singulariter dicta, bonus Rex sineret fideles suos subiectos mendicare vel pauperitate laborare. Mirandum autem videtur tantum fuisse numerum civium his in aliis provinciis ut parum ciborum etiam in fecundissimis et bene cultis terris esset—sed etiam tantus numerus est a perpaucis (sed ingeniosis) militibus Hispanis intra breve temporis spatium pacatus.


Viewing all articles
Browse latest Browse all 302