Discipuli taedio afflicti annotationes in Ficinum et loci excerpti
De Amore 7.14, quo in loco Marsilius Ficinus tractat quattuor furores:Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus...
View ArticleDe unicornis latebris Coreanis nuper recognitis
Legimus in actis diurnis Coreanis Septentrionalibus, qualia ne Lucianus ipse excogitare potuit, Populi Democratici Instituti Rerum in Corea Gestarum archaeologos, sive homines tam antiquarum rerum quam...
View ArticleIn quam angusto quodam quot gradus posuit?
Seneca eius nominis Taediosior in epistola undequinquagesima:Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam...
View ArticleIn 希子
Kiko Mizuhara, quae in Silva Norvegiensi partem agit MidoriNōmine smaragdineō vocāris,Ō Midōrī, sed rubicundō amictū nōbis illūdis, paradoxa adaugēns, laeta puella.
View ArticleDe Levino "Apollonio" Gandobrugano et praefatione eius historiae Peruvianae
Levinus "Apollonius" Gandobruganus1, Mittelburgensis, qui ab anno 1544o usque in annum 1594um vixit, fertur primus, ante Urbanum Calvetonem, Latine perscripsisse res in Florida terra gestas—immo...
View ArticleDe Shinzo Abe ad summum magistratum promoto
Maximi momenti in actis diurnis nuper relatis nobis videtur novum regimen in Iaponia suffragiis creatum, cui praefectus erit Shinzus Abe, qui abhinc annos quinque summo magistratu se abdicavit....
View ArticleDe donis in Christi Nativitatem emendis
Quoniam adest "illud anni tempus" quo dona amicis cognatisque sunt emenda, visitavi civitatem Sancti Augustini, quippe quae maior et urbanior sit quam oppidulum nostrum palustre, ut aptiora dona quam...
View ArticleDe arte vitrea
Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent.Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum...
View ArticleArticle 0
Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui "Brie" apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale...
View ArticleDe Bento popina Floridensi
In popīnæ aulā sedeō repastus sub rubentibus radiīs lucernæ dum theam bibō calidam hauriōque flōris odōrem.Bento est popina Floridenses, quorum quinque exstare puto inter tria oppida divisas; in illis...
View ArticleDe hermaphroditis Floridensibus
Inter imagines a Theodoro de Bry de Florida Floridensibusque delineatas inveni hanc relationem insolitam (imagini decimae septimae adiunctam):Frequentes istic sunt Hermaphroditi utriusque naturae...
View ArticleArticle 1
Apud Iulium Caesarem Bulengerum Londunensem, inter Historiarum eius temporis libros tredecim, inveniri potest fertilis seges quae alienis ab pagellis furatus est ille Doctor Theologus et in Academia...
View ArticleDe cupidine socolatea
Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens:Flāva nīgrantī theobrōmate orta, cūr "мачо" petis "viridēs" habentem (scīlicet nummōs), nisi causā emendī plūs socolātæ?
View ArticleDe novo Mundi praefecto
Novissime relatum est Regnum Magicum novis magistratibus obtemperaturum: nam Mus tyrannus certius certo regnabat, regnat, in aeternum regnabit, sed eius stipatores satellitesque sunt mortales...
View ArticleDe novo itinere ad civitatem S. Augustini facto
Cum amicis pransus sum in popina lauta et Hispanica, cui nomen Columbia.In delubro Sancti Photii cathedram invenimus, cui affixus est titulus hoc: "NE INSIDEAS."Carmen SandiegoLegibus sancitur ne quis...
View ArticleDe Muris Vero Lucro
Sortium valōre tyranna fēles sōricem antecellit—id est fatendum; sordidum lucrum sed abest tyrannī pectore mūris. Sī senex sit officiōrum amōris—crīmen!—oblītus, locuplētior tunc mūs fiat virō...
View ArticleDe ter falsiloqua rea amatoris caesi
An homicida tibi videtur?In Maricopa comitatu civitatis Arizonae, loco una cum California et Florida numerando propter mira et insolita facinora ibi perpetrata, nunc in ius vocatur Iodi Arias, quae...
View ArticleDe Stultitia Muris Explicandi
Nonnumquam in fabulis delineatis et cinematographica arte sic citissime mutatis ut hae pictae imagines per se moveri videantur, fit ut ficticiae personae, ut Mus ille Michael nuncupatus, penicillis...
View ArticleSalve, Catta.
Per palūdēs ætheriōsque campōsāliger serpēns volitābat ante; Mūs modo flammās dedit ut salūtet: "Fēlĭs, avē tū." Nuper supra Regnum Magicum nonnulli novissimum conspexerunt militem Muris copiarum:...
View ArticleArticle 0
Ethelreda Hepburn, totius mundi et civis et principissa, fertur potuisse Anglice, Batavice, Gallice, Hispanice, Italice summa cum facundia loqui, omnis generis eloquentiae elegantiaeque esse perita....
View Article