De amicitia e suspicione orta
Sæpe suspiciosus sum: quod nescio an vitium sit an virtus, cum deprehendam perpaucos esse, qui sine mendaciis vivant, neque eos feliciores videri quam qui sæpissime mentiantur.Olim, dum ego solus (sed...
View ArticlePeccatum minutum
Qui more tralaticio artem grammaticam potius quam linguam Latinam discunt, ii tantum locutionibus quibusdam brevibus atque in antecessum paratis amare queunt. Non sine peccato minuto.
View ArticleDe Michael Sandford Britanno, qui nuper affectavit Donaldum Triumphum...
Michael Sandford comprehensus.Michael Stephanus Sandford, adolescens undeviginti annos natus et subjectus reginæ Britannorum, est die Saturni Campis in Nevada civitate comprehensus, cum conatus esset...
View ArticleDe Brexitu
Eloquens puella Singapurensis pergit de Donaldo Triumpho1 scribere. Quod laudandum videtur, et præcipue quod more satyrico scribit de homine plerumque ridiculo cui tale genus scribendi est aptum....
View ArticleMatthæi Renzi sententia de bono et malo
Apud antiquos jure Latii comprehendebantur connubium, commercium, jus migrationis: quorum duo præcipue, videlicet commercium et jus migrationis, tractantur a nostræ ætatis hominibus, qui in re publica...
View ArticleDe electronico indice paginarum
Rogavit nuper femina Singapurensis an indicem haberem omnium discipulorum magistrorumque, qui commentarios vulgarent in reti universali. Non habeo. Sed indicem conscripsi paginarum mihi notarum, in...
View ArticleDe vocibus raris
Nuper femina Singapurensis questa est de nominibus raris et novis apud Petronium sæpe repertis; suspicor eam de nominibus loqui ciborum. Scio mihi quidem sæpe molestum esse nova atque inusitata (et...
View ArticleDe cancro
Responsum hic apponam feminæ Singapurensi de signis cælestibus scribenti, quippe quod longius sit, quam ut apud illam facile scribi posse videatur.Qui de arte mathematica, ut apud antiquos dicebatur...
View ArticleQuid Joannes-Claudius Juncker de ducibus aliarum stellarum dixerit.
Quamquam omnibus jam notæ sunt orationes, quas coram senatu totius Europæ statim post suffragia pro Brexeundo lata habuit Nigellius Farage, illis tamen majoris momenti habenda videtur hæc una...
View ArticleDe conventiculo factionis Republicanorum (die primo)
Cœpit maximum spectaculum factionis dextræ sive Republicanæ agi. Spectaculum certe erit, primum quia nihil ibi agitur nisi quod in antecessum præscriptum est (quis enim nescit Donaldum rite creatum iri...
View ArticlePlura de conventiculo factionis Republicanæ
Hesterna nocte coram reliquiis factionis Republicanæ contionati sunt tres memoratu digni.Theodoricus Canadensis, rattus (ut medio ævo secundum Cangium dicebantur mures majores) qui ne natus quidem erat...
View ArticleDe homunculis in re publica versatis
Die decimo quarto Donaldus Triumphus voluit nuntiare sese Michael Pence eligisse qui candidatus ad munus propræsidis petendum crearetur, sed coactus est id in posterum differre propter cladem, quam...
View ArticleDe oratione Mahometo fugienti ascripta
In Cælii Augustini Curionis Sarracenicæ Historiæ (1567) libro primo legimus de fuga Muamedis sive Mahometi et de oratione hortatoria, quam fugiens coram primis suis assectatoribus habuit:Quæ dogmata...
View ArticlePlura de assassinis
Cum nuper locuta sit femina Singapurensis de tromocratiæ nomine, quod suspicor antiqui potius latrociniumprædationemve vocavisse, recentiores autem assassinium, hanc brevem historiam assassinorum apud...
View ArticleDe conventu factionis Democraticæ
Hac nocte in conventu factionis Democraticæ contionatus est Guilielmus Clinton, qui præses Reipublicæ fuit ab anno 1993º exeunte in annum 2001um ineuntem. Ille etiam ultimus fuit qui expensa cum...
View ArticlePlura de assassinis, hostibus humani generis
Cum pergam vocabula quærere ad eos nominandos, quos nonnulli "territores," alii "tromocratas," fortasse etiam "latrones" et "sicarios" vocitant, in locum infra appositum incidi Francisci Baconis, qui...
View ArticleDe ministra rustica
Ad quædam negotia agenda, iter rusticum in oppidulum prope Nusquamiam situm hodie feci, non longe ab agris ubi æstate præterita in stabulis cum equis pernoctabam. Tunc didici etiam ubi optimum in tota...
View ArticleArticle 0
Nuper ob varias causas cœpi sæpius de Utopia sive Nusquama cogitare. Jamdudum viderat Georgius Dumézil triplicem civitatem a Platone esse in Republica descriptam; quod etiam dici potest de Timæo et...
View Article