Eloquens puella Singapurensis pergit de Donaldo Triumpho1 scribere. Quod laudandum videtur, et præcipue quod more satyrico scribit de homine plerumque ridiculo cui tale genus scribendi est aptum. Animadvertendum autem videtur hoc: Donaldum non solum unam duxit, quæ pone velum ferream, quæ dicitur, nata erat, sed duas. Et nimis videtur tyranno favere Russorum. Quas ob causas suspectus est habendus.
Sed parum referre videtur utrum Donaldus an Hilaria palmam ferat: neuter enim tam bonus est, ut de populo bene mereatur, neque tam malus, quam ab adversario diurnariisque (qui iamdudum diurnarii esse desierunt et histrionum partes agere coeperunt) depingatur. De rebus Americanis et futuris magnam spem habeo: nam in Republica more populari moderata non omnia de uno magistratu pendunt: talis enim condicio potius est tyrannidi propria.
At maioris momenti habendum videtur id, quod modo in Britannia factum est. Nam post diuturnum certamen tamen evenit, ut populus Britannicus sibi constituerit a regimine Europæo desciscere. (De hac re scripserant et Mercatorius Reginaldus et Pastrix.)
Nam populus Britannicus locutus est: et est divisus. Eruditiores et urbani et Caledonii et Hiberni volunt in Europa manere, alii vero eos superaverunt. Idem discrimen etiam in populo Americano videmus: urbani a rusticis, eruditi a minus eruditis, pauperiores a divitioribus longe discrepant. Id ipsum e numeris suffragiorum apparet et in Britannia et in America. Sed pauci, qui ullam rempublicam aut moderantur aut moderari volunt, hoc discrimen videntur existimare esse animadvertendum. Hac quidem in re, quamvis in aliis morio potius quam candidatus videtur, ceteris longe antecellit Triumphus: qui inter Americanos solus intellegere videtur populi dolorem. Immo quamvis dives esse ducitur, Triumphus minimo pretio ambit magistratum, cum Jebediah Bush longe maius thesaurum deperderit intra menses, Hilaria etiam maius pergit effundere: nam non opus erat Triumpho præconia televisifica edere nec multa solvere sed simplices tantum sententias proferre, quæ quasi acu dolorem populi tangeret, ut alios suæ factionis vincerent et Hilariæ se præberet rivalem: adeo recte de animo populi judicavit Triumphus. Sunt enim nonnulla in republica vulnera quæ diu suppurant: sunt revera cives qui muneribus et quæstu egent, sunt priscæ leges quæ a magistratibus consulto negleguntur, sunt qui novas leges ad detrimentum civium et emolumentum ditissimorum moliuntur, sunt difficultates quae vitari potuerunt, sunt et qui lucrum e civium dolore sibi parant. Triumphus, quamquam nil aliud intellegere videtur, hæc saltem comperta habet et in orationibus prædicat, unde manat tota ejus auctoritas.
Nec deest Europæ talis dolor civilis. Videmus enim Pegidam factionem in Germania orientali gliscere, ubi cives, qui quondam speraverant se cum occidentalibus sociatos meliorem vitam adepturos esse, hac ipsa spe frustrati in iram sunt versi contra alienigenas, quos occidentales videntur magis diligere quam Germanos orientales. Videmus UKIP et FN et Jobbik et alias dextrarum partium factiones florere præcipue inter cives, qui existimant sese neglegi cum nobiles et præpotentes animos suos in alienigenas, in alienas terras, in suum lucrum vertere malle videantur. Europa enim, sive illud somnium Europæ quod tantum eruditi et urbani et præcipue divites concipiunt, multos Europæos neglexisse, immo etiam sprevisse videtur… saltim illis civibus videtur, qui esuriuntes vident alios a moderatoribus libentissime excipi. Quid enim debet de "solidaritate" quæ dicitur existimare Græcus juvenis, qui ob austeritatem a Germanis impositam munere caret nec pecuniam meretur ut semet ipsam alere, ne dicam familiam condere possit? Qui videt Bruxellenses edicere Syrios a Græcis excipiendos? Et mirantur stulti Bruxellenses "Auroram Auream" vigere. Immo, quæ urbaniores et eruditi et bene pasti ethnicæ rabiei sive odio alienorum ascribunt, ea potius creverunt e radicibus pecuniariis sive œconomicis et ipsa quasi culta sunt a Bruxellensibus et argentariis Europæis: nam paupertas invidiam gignit. Semper paupertas invidiam genuit, etiam apud antiquos, et semper gignet: hoc enim inter ferreas leges humanitatis est scriptum, sed neglegitur ab illis qui hodie putant se posse leges ferre. Qui vult rempublicam moderari stabilem, eundem oportet curare ut maior pars civium credat sese satis habere necnon etiam sperare sese satis habituram: nam stabilitas spe constat. Hoc vero ignorant rectores Europæi, qui non de civibus ipsis sed de debitis et tributis et schedulis chartaceis potius sollicitari videntur. Ubi apertius, quam tunc, cum Græci penuria coacti pæene desciverunt ab Europa? Id quod jam vidimus eosdem Germanorum diurnarios hortatos esse, qui timuerunt ne Angli divites desciscerent.
Brexitus, sicut multa alia detrimenta, vitari potuit: tantum oportuit moderatores Europæ semper ante oculos habere cives (nec subjectos, nec numeros) suos, nec tantum divites urbanos eruditos sed omnes. Potest etiam inter Americanos Hilaria Donaldum devincere, si eam rationem cives tuendi sequatur. Sed cæci sunt, qui in republica versantur.
Aut nimis bibi ego ipse.
- Triumpho] Equidem a Joël dissentio, qui false, mea quidem opinione, dixit Drumpf esse nomen Donaldi natalicium. Nam nec Donaldus nec pater ejus usus est eo nomine: sed fieri potest ut Fredericus ejus avus etiam nuncupatus sit Drumpf. Permulti in Americam sæculis præteritis advenerunt, qui nomina mutaverunt quo facilis Anglice enuntiarentur. Alii inter bella totius mundi consulto idem egerunt ideo, ne ad sceleratos Europæos potius quam ad innocentes partes Americanas pertinere viderentur. Itaque non natalicium fuit Donaldo id nomen, qui natus est "Donaldus Triumphus" nomine, quamquam avus et abavi sic appellabantur. Donaldo ipse non faveo (nec Hilariam, nec Bernhardo), sed non ideo censeo falsa de eo dicenda.