Apud Calpurnium Flaccum declamationem invenimus de Nato Aethiope, cuius prima sententia (belle dicta!) est:
Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus.
Pulchram sententiam! Nec minime ideo, quia "expers iudicii" dicitur amor in lite, id est in iudicio. Talem iocosum et iucundum lusum verborum invenimus apud declamatores saepissime adhibitum, nec sine causa, sed apud professores et litterarum doctissimos qui hodie pollent rarius agnoscitur. Itaque invenimus apud quendam, cuius nomen nolumus proferre, illam sententiam sic in sermonem Anglicum versam:

Amor igitur, qui apud Calpurnium Flaccum erat "expers iudicii," apud Quendam est "caecus." Omnino perditur duplex sensus illius "iudicii expertis." Immo quis est tam caecus, ut censeat inter iudicium iudicii nomen tollendum?