Quantcast
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De Rubris Tunicis

Ex anno 1991º viri qui viros, feminaeque quae feminas amant Kalendis Iuniis in Regno Magico congregant rubris tunicis induti, ut "rubro colore conspicui spectentur." Unde fit ut Mus tyrannus, quippe cuius mos sit de rebus politicis tacere sed cuius tacita voluntas ut omnis amor propagetur et per mundum floreat esse videatur, modo hac hebdomade coeperit in sui Regni rubras tabernis tunicas offerre atque imaginem suam omnibus ornatam coloribus.

Image may be NSFW.
Clik here to view.
NewImage

Nam vexillum iricolore, quod apud Europaeos (et praecipue Italos) pro pacis nomine intelligitur, apud Americanos signum habetur esse cinaedorum et tribadum et omnium de quorum connubio nunc certatur inter Republicanorum factionem sive partes dextras. Itaque ubi colores omnes conspiciuntur, ibi homophiloi (ut dicuntur) subintellegendi sunt, sine ullis titulis additis. Sic potest Mus tacere dum amore murino quoslibet humano amore coniunctos complectitur.

Qui maximo odio erga homophilos (qui vocantur) commoventur, videlicet illi qui se Christianos vocant, heri aeroplanis praeconia traxerunt per liberum Floridensium caelumtam Anglice scripta quam prisco Floridensium sermone, quem Hispani quoque suum perhibent, ne quis nesciret Kalendis Iuniis celebrari amorem illum quem ipsi oderint. Ab Altamontanis Fontibus supra Orlandum sitis usque ad Bellam Insulam ad meridionem iacentem volabant Christiani (ut bilosi vocitantur), sed non ausi sunt propius quam quindecim milia pasuum ad Magicum Regnum appropinquare, ne arcesserentur e Villa Iacsonis bellicae aeronaves Reipublicae, quibus in perpetuum mandatum est ut Arcem Inexpugnabilem ab omnibus periculis caelestibus tueantur.

Feruntur ad centum septuaginta milia homophilos (qui dicuntur) adesse hoc anno ad Regnum Magicum.


Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

Trending Articles


FIAT 110 NC 115 B kiper