Quantcast
Channel: Verba et Facta
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De Principissis Armandis

$
0
0

Quod etiam tempore matutino die quinto decimo late negatum erat, eodem die confirmatum est: Merida principissa novissima rursus armatur.

Merida

Nam Muris ministri nuper coeperant novo more principissas delineare, et Merida novissima in principissarum numerum rite inducenda erat: unde factum est ut haec Merida e forma computatrali in novissimum pingendi morem sit traducta. Sed nonnihil immutatum est: gracilior enim nova Merida videtur, pectore paululo pleniori (forte si diu intueris), auro ornata; sed duae res praecipue animadvertendae sunt, quae causae factae sunt parentium irae: primum, fucata esse videtur; deinde, armis privatur, pro quibus zona ornatur.

Parentes excanduerunt; inciderunt Disneienses in cladem inter maximas numerandam. Feministae querebantur quod Merida deberet puellis monstrare eas posse mundum temporaque mutare potius quam tropaea fieri admiranda: sed mundus non cingulis sed armis mutatur. Fuisse Meridam fortem, sibi confidentem, se servaturam principissam…prompto arcu, at hanc novam zonam atque incestum fucum significare feminas ut aestimarentur, oportere ad angustam quandam pulchritudinis finitionem conformari. Etiam illa pellicularum artifex quae Meridam prima invenerat censuit negligentiam huius novitatis abominandam, puellas talibus figuris induci posse ut mergerentur in meretricium illud 'veni huc' aspectum et gracilitatem,mallent nil fieri quam facies pulchra amorem exspectans; novam Meridae speciem videri vapidam,escam quae bracchia virorum alliciat,irrealem,vacuam.

NewImage

Itaque Disneienses coacti sunt novam Meridam reprimere, priscam formam in usum referre. Unde factum est ut in pagina interretali Principissarum, Merida non videtur forma et genere delineandi esse cum aliis Principissis consentanea—sed certo certius depingitur armata.

Armata enim apud Lacedaemonios Venus, apud nos principissae (videlicet ut se aliosque liberent a tyrannis et omnes homines reddant liberos).

Animadvertimus Jezebelenses nunc etiam queri de aliis principissis: eas fucatas esse, labris nimis inflatis, pectoribus nimis magnis, videri incestas. Subdimus igitur imaginem, ut lectorum iudicia eliciamus: utrum nova forma huius quoque principissae adeo incesta, imbellis, inermis est ut puellas corrumpere et in pigritiam ignaviamque inducere possit, an potius tuta atque apta puellis vobis videtur?

NewImage

(Quae electronice reclamant (fortasse sunt Europaeae, nam displicent Americanis petitiones electronicae) praetoriam habent apud amightygirl.com.)


Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

Trending Articles


FIAT 110 NC 115 B kiper