Quantcast
Channel: Verba et Facta
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De negotiosis speculatoribus Hispanice fabulantibus

$
0
0
NewImage

Nuperrime nuntiatum est novum quoddam virus sive programma ordinatrale, quo speculatores possent munimenta electronica cuiuslibet hominis depugnare et omnia eius secretissima documenta perlegere, repertum esse a societate rerum electronicarum perita c.n. Kaspersky. Quod virus, in quod nomen "Personae" imposuerunt Kasperskienses, videtur regimina ministrosque publicos et praecipue legatos et oratores legationis obeundae causa in alienas terras missos adoriri rationibus antea ignotis atque adeo abstrusis difficilibusque, quae ferantur a peritissimis omnium gentium—etiam callidioribus quam Sinensibus—esse excogitatae. Nec liquet quod regimen culpandum sit ob hanc novissimam pestem electronicam, sed quaedam indicia apparent:

  1. Qui virus speculatorium scripserunt, ii Hispanice loqui videntur, cum nonnulla verba Hispanica intra programmatis viscera reperta sint: inter alias voces, "Careto," id est "Persona," legitur.
  2. Qui virus regebat praecipue voluit eius vim in Brasiliam et Marochum et Britanniam intendere.

Quaenam gens rerum electronicarum perita et Hispanice loquitur et praecipue vult Marochenses et Brasilienses et Britannos perscrutari? Certe non Sinenses, nec Russi, nec alii qui statim ad mentem veniunt… videtur igitur aenigma esse elephantina magnitudine, quod nemo nisi venator acutissima mente praeditus potest enodare.


Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

Trending Articles


FIAT 110 NC 115 B kiper