Quantcast
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De quibusdam versibus apud Helenam Waddell repertis, quorum auctor fuerat ignotus

Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus "Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi." Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis et deminuto nummorum valore. Non autem tantum gaudium hodie mihi affert, quanto olim puerum prorsus illitteratum delectavit: nam carmina Latina Anglice versa nunc molesta videntur neque ullatenus studium mihi movent, cum carmina ipsa Latina Latine legere multo malim. Sed una pars illius libri semper haerebat in animo, non solum propter aenigma, quod praebuit unum carmen Anglice versum cuius fons et origo Latina post Helenam illam Waddell vita defunctam editoribus ignota iaceret, sed etiam propter fortitudinem sententiarum, quibus nihil aliud puer et nullius nisi Anglici sermonis peritus offenderam tam dignum admiratione.

Hac nocte casu in eosdem versus incidi, sed Latine scriptos, in specimine operis Moralis Philosophiae venerabilis Hildeberti, quod lector reperietur in libro Sententiae M. Terentii Varronis maiori ex parte ineditae ex codice ms. bibliothecae Seminarii Patavini inscripto, quem in lucem edidit Vincentius Devit; sed etiam illud opus, quod suspicor Helenam Wadell secutam esse, ex fonte antiquore manat, videlicet ex opere, cui titulus De Remediis Fortuitorum. Illud nonnulli quondam voluerunt, et nonnulli adhuc volunt, Senecae illi ascribere, quem soleo "taediosiorem" appellare; quod si Seneca filius libellum De Remediis Fortuitorum composuit, maioris eum habebit puer ille illiteratus, qui adhuc in corde mihi latitat.

Verba Hildeberti:

Timor
Morieris
Securitas
Lucanus:
Mors ultima poena
Non metuenda viris.
Timor
Morieris
Securitas
Mortem non effugit et qui distulit.
Timor
Morieris
Securitas
Nec primus, nec ultimus. Multi me antecesserunt, multi me sequentur.
Timor
Morieris
Securitas
Hic est finis humani officii.
Timor
Morieris
Securitas
Scio me esse animal rationale et mortale.
Timor
Morieris
Securitas
Nil grave, quod semel.
Timor
Morieris
Securitas
Hac conditione omnia gignuntur, ut quidquid coepit, desinat.
Timor
Morieris
Securitas
Nemo mortalis istud mihi minari potest.
Timor
Morieris, decollaberis.
Securitas
Nil refert an celeriter moriar, an paulatim.
Timor
Saepe ferieris, et multi gladii convertentur in te.
Securitas
Nil refert, quam multa sint vulnera, unum solum est mortiferum…
Timor
Iuvenis morieris
Securitas
Optimum est mori priusquem optes, ut ait Iuvenalis: Poena diu viventibus ut renovataetc.

Nil aliud Hildeberti apud Devit legitur, pro dolor; sed similia in De Remediis Fortuitorum exstant. Quibusdam in locis, Helena Waddell videtur magis ad Senecam (qui fertur) respexisse, et unus versus Hildeberti deest Helenae, videlicet:

Timor
Morieris
Securitas
Nemo mortalis istud mihi minari potest.

Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

Trending Articles


FIAT 110 NC 115 B kiper