Saepe queritur in grege Latine loquentium caelum ruere, gregem vero ipsum humi iacere languide anhelantem et plane moriturum, vel etiam modo nescire se iam esse mortuum. Saepe queruntur senes; quid igitur sub sole novum? Ex altera parte, fieri potest ut grex reapse moriatur ac luculentum illud commercium epistolarum, quod per annos duodeviginti florebat, mox una cum omni elegantia et urbanitate sepeliatur, vel insepultum potius abiciatur; sed ex altera parte fieri potest ut senes queruli, quod senes semper per totam hominum memoriam fecerunt, in saeculum invehantur et tempora iam peracta laudent. Sed utra pars magis credibilis videtur?
Quotienscumque dubito utrum aliquis me diligenter moneat an tenebras mihi offundere conetur, solacium semper invenio in numeris atque arte mathematica, quippe quae nesciant mentiri. Itaque numerum epistolarum, quae mense Ianuario a gregalibus missae sunt, cum vi litterarum peractis mensibus Ianuariis missarum contuli et lineis coloribusque bellis descripsi:
Nonnulla statim animadvertenda videntur, quae Victorii more per numeros suos explicabo:
- Primum, necesse est duos menses Ianuarios, videlicet anno bismillesimo tertio atque anno bismillesimo decimo tertio celebratos, excipere ut insolitos et cum nulla ratione aliorum mensium communi consentaneos. Vecordia enim durgicolarum, qui vocitabantur, videtur grex anno bismillesimo decimo tertio correptus esse; sed de anno bismillesimo tertio nihil compertum habeo.
- Deinde, videtur haec series annorum in aetates dividenda tres:
- A grege condito usque ad annum bis millesimum, gradatim crescebat frequentia epistolarum, quae tamen numquam numerum excessit minimum, qui annis insequentibus (etiam anno bismillesimo octavo) reperitur. Haec prima aetas, si licet tantum de mensibus Ianuariis iudicare, videtur fuisse quasi gregis infantia.
- Anno bismillesimo aliquid boni videtur gregi contigisse: nam fere statim anno bismillesimo primo invenimus epistolas multo—plus bis—crebriores esse exaratas, et plus minusve trecentenas singulis mensibus Ianuariis communicatas.
- Inter annum bismillesimum septimum et annum bismillesimum octavum, voluntas scribendi videtur depressa et fere demersa, postea vero singulis annis mirum in modum aucta esse, ut non solum omne damnum anni bismillesimi octavi resartum sit, sed etiam ut gregis loquacitas pergat gliscere sine fine usque ad hunc diem. Post annum bismillesimum decimum, numquam accidit ut mense Ianuario pauciores epistolae darentur quam dari solerent secunda in aetate gregis, nec umquam accidit ut tam paucae mitterentur quam inter gregis infantiam. Adolevit igitur grex et pergit augeri, neque ad senectutem videtur pervenisse.
- Postremum, tantum abest ut grex pereat, ut plures epistolae hoc mense hodie absoluto datae sint quam ullo anno peracto, nisi duobus illis insolitis et exceptis: nam etiam citra illas causas, quaecumque fuerunt, ob quas auctores illis duobus annis uberrimam copiam epistolarum protulerunt, grex valet et viget.
Sunt igitur qui in abaco vel in cupa inversa saltent et summa voce clamitent, "Bis bina sunt quattuor, et in ore fervet zingiberi, ergo grex iam mortuus peribit et caelum ruet nisi novae leges latae erunt!" Quod si ab aulis suis declamatoriis (quas esse negant) umbratici rabulae paulisper in salubrius lumen diei recederent et sicut negotiatores argenatariive clarius cogitarent, viderent se suas merces multo saepius hodie venditare quam in praeterito, lucrum lucro sibi admodum addidisse, longe praeter priscam condicionem gliscere et ditescere: immo suspicor futurum fuisse ut moderatores stipendiis mirum in modum auctis et praemiis validis honestarentur, si grex Latine loquentium esset societas negotiatorum. Nunc vero moderatores non nisi calumniis conviciisque compensantur, ita ut alter se sustulerit, latitet alter.