Quantcast
Channel: Verba et Facta
Viewing all articles
Browse latest Browse all 302

De duabus orationibus Berolini habitis

$
0
0

Obama praeses nuper orationem habuit Berolini, ubi ante annos quinquaginta Ioannes Kennedy orationem notissimam habuerat. Ioanni Kennedy adfuerant quadringena et quinquagena milia Germanorum qui orationem audirent; Obamae vero centestima pars illius numeri.

Ioannes Kennedy orationem, ut solebat, deprompsit partim e memoria et partim ex tempore, nisi quod locutiones Latinas et Germanas habuit in schedulis scriptas necnon aliis in schedis principalia capita orationis habuit scripta.

NewImage

Obama autem, qui solet totas orationes legere ex vitrea tabula quae 'teleprompter' Anglice vocitatur (unde nonnulla cognomina festiva in eum sunt a detrectatoribus imposita), nihilominus, recusante ne suo munere fungeretur tabula, coactus est totam orationem legere in chartis expressam, nec satis facultatis memoriae erat praeditus ut diu a chartis oculos avertere auderet.

Kennedy invectus erat in eos, qui urbem muro ab hostibus obsessam diviserant; non longe a contione erat ille murus, et pone murum hostes, sed in aperto loco stetit Kennedy. Obama auditores allocutus est contra sclopetorum glandes muro vitreo munitus, sicut piscis in piscina, ne quis ex paucis qui adessent eum vulnerare posset.

NewImage

Sententia de Obamae oratione sumpta, quae spectat ad finem eius frigidi belli inter socialismum et libertatem gesti:

Quoniam fortes turbae hominum illum murum ascenderunt, quoniam corruptae tyrannides rebuspublicis novis penes populo constitutis cesserunt, quoniam pluries centena milia hominum per totam Europam nunc recentioribus auris vescuntur libertatis, nos possumus hic Berolini, hic in Europa, dicere nostros mores superesse.

Gaudendum est: nam quis audet mente effingere qualis esset mundus si socialisti potius nos vicissent et omnia regimina instar communistarum essent ordinata?

NewImage

Viewing all articles
Browse latest Browse all 302